Aller au contenu. | Aller à la navigation

Outils personnels

Supplicatio ad piissimam virginem et matrem mariam pro conversione paganorum in india degentium

Picot Supplicatio ad piissimam virginem et matrem mariam pro conversione paganorum in india degentium. (MELODIA HYMNI Languentibus in Purgatorio). 1 Sedentibus mortis in tenebris, His Indiæ gentibus percrebris Tua semper, tot in illecebris, Compassio succurrat celebris, O Maria !O Maria ! 2 Dulcis Natus effudit sanguinem, Ut damnatum salvaret hominem; Una fugans stilla caliginem, Cito tingat hanc multitudinem, O Maria !O Maria ! 3
Add this


    Picot Supplicatio ad piissimam virginem et matrem mariam
    pro conversione paganorum in india degentium.

    (MELODIA HYMNI Languentibus in Purgatorio).

    1
    Sedentibus mortis in tenebris,
    His Indiæ gentibus percrebris
    Tua semper, tot in illecebris,
    Compassio succurrat celebris,
    O Maria ! O Maria !

    2

    Dulcis Natus effudit sanguinem,
    Ut damnatum salvaret hominem;
    Una fugans stilla caliginem,
    Cito tingat hanc multitudinem,
    O Maria ! O Maria !

    3

    Baptizandus stat sicut mortuus ;
    Levat illum benignus patruus ;
    Per Te fiat processus congruus ;
    Hic populus detet esse Tuus,
    O Maria !

    4

    Pia Mater, crescat familia ;
    Multiplicet prolem Ecclesia ;
    In desertis florescant lilia ;
    Fac ut Regis hortus sit India,
    O Maria !

    5

    Trinitati sit adoratio :
    Honor Patri simul et Filio,
    Spiritui par benedictio ;
    Ex Indiis sonet laudatio,
    O Maria !

    Amen. P. PICOT,
    Miss. du Maïssour.


    1922/30-31
    30-31
    Picot
    Inde
    1922
    Aucune image