Aller au contenu. | Aller à la navigation

Outils personnels

Litteræ convocationis

Litteræ convocationis DELEGATIO APOSTOLICA IN SINIS CELSUS COSTANTINI DEI ET APOSTOLICÆ SEDIS GRATIA ARCHIEPISCOPUS THEODOSIENSIS DELEGATUS APOSTOLICUS IN SINIS ILLmis AC REVmis ORDINARIIS SINARUM ET SUPERIORIBUS RELIGIOSORUM, SALUTEM IN DOMINO.
Add this
    Litteræ convocationis

    DELEGATIO APOSTOLICA
    IN SINIS

    CELSUS COSTANTINI
    DEI ET APOSTOLICÆ SEDIS GRATIA
    ARCHIEPISCOPUS THEODOSIENSIS
    DELEGATUS APOSTOLICUS IN SINIS
    ILLmis AC REVmis ORDINARIIS SINARUM
    ET SUPERIORIBUS RELIGIOSORUM,
    SALUTEM IN DOMINO.

    Qua par est reverentia et devotione, nuper acceptum Vobis notum facimus Augustum Autographum, quo SS. D. N. PIUS D. P. PP XI sua approbatione legitimum facere dignatus est honestareque primum Concilium Plenarium Sinense, nobis, quamvis tanto honore indignis, grave ei præsidendi munus committens,

    Nos igitur, licet pro nostra infirmitate trepidantes, sed miserenti Deo confisi, vigore facultatum hoc Venerabili Documento tributarum præsentiurn tenore, primum Concilium Plenarium seu Nationale Sinense, ad normam Can. 281 et 282 C. J. C., indicimus et convocamus in ecclesia S. Ignatii de Zikawei, in civitate Shanghai die 15 mensis Maii anni currentis inaugurandum.

    Illmos ac Rmos Dominos : Episcopum Macaonensem, omnesque Missionum Vicarios ac Præfectos Ap., Abbatem B. M. V. de Consolatione, nec non Superiores Regulares, ad Concilium rite vocamus : quod, si quis Episcoporum iusto impedimento detineatur, mittat, ad mentem Can. 287, procuratorem, authentico documento munitum, et impedimentum probet.

    Quantum bonum S. M. Ecclesia pro religione in Sinis provehenda stabiliendaque ex hoc Congressu expectet luculentissime patet in Venerabili Summi Poutificis Documento.

    Nunc in Sinis ab integro sæcu1orum renascitur ordo. O ! benedicat Dominus huic immenso populo, conviviftcans eum in Christa ac ostendens in sculis supervenientibus abundantes divitias grati suez.

    Nos omnes, gravissimi conscii muneris apostolici, quippe qui reddituri simus rationem pro tot aninmabus, in consiliis legibusque ferendis nullum intentatum sinemus medium, quo isti nostri amatissimi fratres Sinenses Ignotum Deum, qui non est longe ab unoquoque nostrum, tandem cognoscant adorentque.

    Interim omnes unanimiter perseveremus in oratione ut Omnipotens Deus, intercedentibus B. Maria V., S. Joseph, Beatis Martyribus et Confessoribus Sinensibus, Sanctum in nos emittat Spiritum, qui actiones nostras aspirando præveniat et adiuvando ad exitum felicem prosequatur.

    Datum Pekini, ex Ædibus Delegationis Ap., die 25 Martii 1924, in festo Annuntiationis B. M. Virginis.

    CELSUS COSTANTINI,
    Ap. Sedis in Sinis Delegatus
    Concilii Plenarii Prses.
    G. PAYEN, S. J
    Secretarius Concilii.
    1924/312-313
    312-313
    Costantini
    France
    1924
    Aucune image