Aller au contenu. | Aller à la navigation

Outils personnels

Convocatio I Concilii plenarii Sinensis

Convocatio I Concilii plenarii Sinensis Augustum Autographum Pontificium VENERABILI FRATRI CELSO ARCHIEPISCOPO TIT. THEODOSIENSI APOSTOI.ICAE SEDIS IN SINIS DELEGATO PIUS PP. XI.
Add this
    Convocatio I Concilii plenarii Sinensis

    Augustum Autographum Pontificium
    VENERABILI FRATRI
    CELSO
    ARCHIEPISCOPO TIT. THEODOSIENSI
    APOSTOI.ICAE SEDIS IN SINIS DELEGATO
    PIUS PP. XI.

    Venerabilis Frater, Salutem et Apostolicam Benedictionem. Quamquam, quod te delegimus qui istic negotia Ecclesiæ Dei gereres, videmur eo ipso satis perspicue declarasse quantum virtuti et dexteritati tuæ consideremus, novum tamen fiduciæ, quam tibi habemus, testimonium placet ad te hisce Litteris Nostris afferre. Tibi enim, Venerabilis Frater, committimus, ut Vicarios omnes et Præfectos Apostolicos, qui sacras Missiones in Sinis moderantur, in urbem, quæ Shanghai nnncupatur, legitime convoces et Conventui, quem proximo vere agi decretum est, Nostro nomine præsideas. Cui quidem Conventui ut vir præsit et splendore dignitatis et doctrinæ prudentiæque lande conspicuus, idemque ut auctoritate præsit Nostra, ipsa omnino postulat rei gravitas novitasque plane singularis. Quod profecto haberi liceat in Sinis Concilium, idque Plenariutn et a prædicato istic Evangelio primum, res est quæ clarissima in Ecclesiæ fastis luce nitebit et memoriæ posteritatis commendabitur : cuius in exsecutione propositi veluti exsultantes videre Nobis videmur eorum cineres, qui in Sinenses ad Christum traducendos ante actis ætatibus plurimum impenderunt laboris et sanguinem libenti generosoque animo profuderunt. Sed præterea res agitur solacii lætitiæque plena cum proximum eiusmodi eventum patenter indicet quam late catholica fides sit per immensas istas regiones propagata, et sperare item iubeat fore ut magnam utilitatum copiam sacræ Missiones inde hauriant ac percipiant. Neque enim est dubitandum, quin et delatum tibi perhonorificum munus diligenter ipsemet sapienterque expleas, et ceteri, quotquot coiverint, locorum Ordinarii, cælestibus fulti gratiis ductuque tuo, ea deliberando constituant quæ ad religionem in Sinis provehendam stabiliendamque pluris intersint quæque christianæ morum disciplinæ tuitioni aptius conducant, Quæ autem Acta et Decreta in amplissimo eiusmodi Concilio conscribi et fieri contingat, eadem præcipimus ut ad Apostolicam hanc Sedem, recognoscenda probandaque, post dimissos Patres, te curante, perferantur. Futurorum interea coetuum laboribus bene ominati, divinarum auspicem gratiarum paternæque benevolentiæ Nostræ testem, tibi, Venerabilis Frater, iisque omnibus, qui in Concilium conventuri sunt, apostolicam benedictionem peramanter impertimus.

    Datum Romæ apud Sanctum Petrum die XX mensis Januarii anno MDCCCCXXIV, Pontificatus Nostri secundo.

    PIUS PP. XI.



    1924/310-312
    310-312
    Anonyme
    France
    1924
    Aucune image